ch. 4
Alc.4.1
Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.
id ille intuens neque ignorans civium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius
de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae
crimine accusaretur.
Alc.4.2
inimici vero eius quiescenduin
in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant,
et illud tempus exspectandum decreverunt, quo classis
exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.
Alc.4.3
nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt,
absentem, quod sacra violasset, reum fecerunt. qua
de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus
esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae bene administrandae,
non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat
deportandum missa, ascendit.
Alc.4.4
hac Thurios in Italiam
pervectus, multa secum reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem evitare tempestatem, clam
se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem,
dein Thebas venit.
Alc.4.5
postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id quod numquam
antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo
coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum
esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.
Alc.4.6
ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam,
sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes
essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum
prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque
irae suae quam utilitati communi paruisse.
Alc.4.7
itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam
fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera Ioniam a societate averterunt
Atheniensium. quo facto multo superiores bello esse coeperunt.